Tasuta

Crito

Tekst
iOSAndroidWindows Phone
Kuhu peaksime rakenduse lingi saatma?
Ärge sulgege akent, kuni olete sisestanud mobiilseadmesse saadetud koodi
Proovi uuestiLink saadetud

Autoriõiguse omaniku taotlusel ei saa seda raamatut failina alla laadida.

Sellegipoolest saate seda raamatut lugeda meie mobiilirakendusest (isegi ilma internetiühenduseta) ja LitResi veebielehel.

Märgi loetuks
Crito
Audio
Crito
Audioraamat
Loeb Stacey Patterson
0,50
Lisateave
Šrift:Väiksem АаSuurem Aa

CR.– Id quidem, o Socrates, arbitror.

SO.– Age vero, si id, quod a salubri quidem fit melius, ab insalubri vero corrumpitur, corruperimus, imperitorum potius quam peritorum sequuti judicia, an nobis eo destructo vivendum erit? est autem id corpus. nonne?

CR.– Corpus.

SO.– Nunquid ergo vivendum nobis cum depravato corpore atque destructo?

CR.– Nullo modo.

SO.– An forte cum illo vivendum est nobis corrupto, quod injusto quidem læditur, justo vero juvatur? nunquid vilius illud, quam corpus existimamus, quidquid illud est e nostris, circa quod justitia, injustitiaque versatur?

CR.– Nullo modo.

SO.– Sed pretiosius?

CR.– Valde.

SO.– Non igitur, o vir optime, admodum nobis curandum est, quid de nobis multi loquantur; sed quid dicat is unus, qui intelligit justa et injusta, atque ipsa veritas. Quamobrem primo quidem non recte adduxisti, opinionem vulgarem de rebus justis, et honestis, et bonis, harumque contrariis, esse alicujus existimandam. At vero dicet aliquis, posse vulgus nos interficere?

CR.– Nimirum dici id potest, o Socrates.

SO.– Vera loqueris. Sed, o mirabilis, hæc ratio, quam percurrimus, superiori similis esse videtur: atque hanc rursus considera, utrum nobis maneat, necne: videlicet, non multi faciendum esse vivere, sed bene vivere.

CR.– Manet quidem.

SO.– Sed hoc quoque manetne? bene, et honeste, et juste vivere idem esse?

CR.– Constat.

SO.– Igitur ex his, quæ confessi sumus, hoc considerandum, utrum justum sit conari me hinc exire, Atheniensibus non dimittentibus, vel injustum: ac si appareat, justum esse, tentemus: si minus, dimittamus. Quas vero tu affers considerationes de pecuniarum sumptu, de vulgari opinione, de filiis educandis: cavendum est, o Crito, ne excogitationes revera horum multorum sint, qui facile interficiunt, atque eorum, qui similiter, inquam, si possent, reviviscerent, et id quidem absque mente. Nobis vero, quandoquidem sic exigit ratio, nihil aliud attendendum est, quam quod modo dicebamus, utrum agamus justa, pecunias largiendo, gratiamque habendo his, qui me hinc educant: utrum, inquam, in hoc agamus justa, nos quidem educti, illi vero educentes; an potius utrinque in his omnibus agendis, agamus injuste: atque si appareat, nos iniqua aggredi, ne excogitandum quidem id est; sed mansuete subire decet et mortem, et quodvis aliud supplicium prius, quam quidquam agamus inique.

CR.– Recte loqui videris, Socrates. considera tamen, quid agamus.

SO.– Consideremus, o bone vir, una. ac si qua in parte me dicentem redarguere poteris, redargue. ego enim assentiar. sin minus, desine quæso, o vir beate, jam toties eadem verba repetere: oportere scilicet me hinc, Atheniensibus invitis, abire. Equidem multi facio, persuaso te hæc agere; non autem invito. Attende itaque, nunquid considerationis initium tibi sufficienter dictum sit; conareque quod rogatus sis ita respondere, ut maxime censeas respondendum.

CR.– Conabor equidem.

SO.– Dicimus sane, nullo modo sponte esse injuriandum; an forte quodam pacto injuria facienda est, aliter vero nequaquam? vel potius injuriari nullo modo vel bonum est, vel honestum, quemadmodum in superiori tempore sæpe confessi sumus? Quod quidem et nuper est confirmatum. An forte omnes illæ superiores conventiones nostræ in paucis his diebus prorsus evanuerunt, ac jamdiu nos tam grandes natu homines, o Crito, tamque studiose invicem disserentes, latuit, nihil a pueris nos differre? An potius sic prorsus res se habet, ut jamdiu dicebamus, sive affirmet id multitudo, sive neget; et, sive graviora præsentibus, sive leviora subire cogamur, attamen injuriam facere omnino malum turpeque esse fatemur illi ipsi, qui facit, an non?

CR.– Fatemur certe.

SO.– Quamobrem nullo modo injuriandum est.

CR.– Nullo quidem.

SO.– Neque, si injuriam passus fueris, eam ulciscendum, ut vulgus putat. siquidem nullo modo injuriandum.

CR.– Ita videtur.

SO.– Quid vero? mala alicui facere decet, o Crito, an non?

CR.– Non certe, o Socrates.

SO.– Quid autem, qui mala patitur, num mala vicissim referre illi debet, qui intulit, ut vulgo videtur? justumne id esset, an injustum?

CR.– Injustum.

SO.– Nempe mala inferre hominibus, non discrepat ab injuria.

CR.– Vere loqueris.

SO.– Neque igitur ulcisci decet, neque malefacere cuiquam hominum, quodcunque ab aliis ipse passus fueris. Et vide, o Crito, ne quid, dum hæc concedis, præter sententiam tuam nobis assentiare. Perpaucis enim, scio quid loquar, sic vel apparet, vel apparebit. At vero quibus sic apparet, et quibus aliter, his non est communis deliberatio; sed necesse est, eos, cum ultro citroque consilia sua respiciunt, invicem se despicere. Animadverte igitur et tu diligenter, utrum tibi mihique communis sit hæc opinio, mecumque sentias: atque utrum ab hoc principio exorsi deliberemus, quasi nunquam rectum sit, vel injuriari, vel ulcisci injuriam, vel malum referre in eum qui intulit. An hic discedis a nobis, in hoc principio non consentiens? Mihi quidem et jamdiu et nunc ita videtur. Quod si tibi apparet aliter, dic, et doce. sin autem in superioribus permanes, jam quid sequatur audi.

CR.– Consentio equidem et permaneo.

Teised selle autori raamatud