Tasuta

Fasti

Tekst
iOSAndroidWindows Phone
Kuhu peaksime rakenduse lingi saatma?
Ärge sulgege akent, kuni olete sisestanud mobiilseadmesse saadetud koodi
Proovi uuestiLink saadetud

Autoriõiguse omaniku taotlusel ei saa seda raamatut failina alla laadida.

Sellegipoolest saate seda raamatut lugeda meie mobiilirakendusest (isegi ilma internetiühenduseta) ja LitResi veebielehel.

Märgi loetuks
Šrift:Väiksem АаSuurem Aa

LIBER V

 
Quaeritis, unde putem Maio data nomina mensi.
  Non satis est liquido cognita causa mihi.
Ut stat, et incertus qua sit sibi nescit cundum,
  Quum videt ex omni parte viator iter:
Sic, quia posse datur diversas reddere causas, 5
  Qua ferar, ignoro, copiaque ipsa nocet.
Dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes
  Grata Medussei signa tenetis equi.
Dissensere deae. Quarum Polyhymnia coepit
  Prima—Silent aliae, dictaque mente notant.– 10
Post chaos, ut primum data sunt tria corpora mundo,
  Inque novas species omne recessit opus;
Pondere terra suo subsedit, et sequora traxit:
  At coelum levitas in loca summa tulit.
Sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus, 15
  Et vos Lunares exsiluistis equi.
Sed neque Terra diu Coelo, nec cetera Phoebo
  Sidera cedebant: par erat omnis honos.
Saepe aliquis solio quod tu, Saturne, tenebas,
  Ausus de media plebe sedere deus; 20
Et latus Oceano quisquam deus advena junxit,
  Tethys et extremo saepe recepta loco est;
Donec Honos, placidoque decens Reverentia vultu
  Corpora legitimis imposuere toris.
Hinc sata Majestas, quae mundum temperat omnem, 25
  Quaque die partu est edita, magna fuit.
Nec mora: consedit medio sublimis Olympo,
  Aurea, purpureo conspicienda sinu.
Consedere simul Pudor et Metus. Omne videres
  Numen ad hanc vultus composuisse suos. 30
Protinus intravit mentes suspectus honorum.
  Fit pretium dignis, nec sibi quisque placet.
Hic status in coelo multos permansit in annos:
  Dum senior fatis excidit arce deus.
Terra feros partus, immania monstra, Gigantas 35
  Edidit, ausuros in Jovis ire domum.
Mille manus illis dedit, et pro cruribus angues:
  Atque ait, In magnos arma movete deos.
Exstruere hi montes ad sidera summa parabant,
  Et magnum bello sollicitare Jovem. 40
Fulmina de coeli jaculatus Jupiter arce
  Vertit in auctores pondera vasta suos.
His bene Majestas armis defensa deorum
  Restat: et ex illo tempore firma manet.
Assidet illa Jovi: Jovis est fidissima custos, 45
  Et praestat sine vi sceptra tenenda Jovi.
Venit et in terras: coluerunt Romulus illam,
  Et Numa: mox alii, tempore quisque suo.
Illa patres in honore pio matresque tuetur:
  Illa comes pueris virginibusque venit. 50
Ilia datos fasces commendat, eburque curule:
  Illa coronatis alta triumphat equis.
Finierat voces Polyhymnia: dicta probarunt
  Clioque, et curvae scita Thalia lyrae.
Excipit Uranie: fecere silentia cunctae, 55
  Et vox audiri nulla, nisi illa, potest,
Magna fuit quondam capitis reverentia cani,
  Inque suo pretio ruga senilis erat.
Martis opus juvenes animosaque bella gerebant,
  Et pro dîs aderant in statione suis. 60
Viribus illa minor, nec habendis utilis armis,
  Consilio patriae saepe ferebat opem.
Nec nisi post annos patuit tunc Curia seros,
  Nomen et aetatis mite Senatus erat.
Jura dabat populo senior: finitaque certis 65
  Legibus est aetas, unde petatur honos.
Et medius juvenum, non indignantibus ipsis,
  Ibat, et interior, si comes unus erat.
Verba quis auderet coram sene digna rubore
  Dicere; censuram longa senecta dabat. 70
Romulus hoc vidit, selectaque pectora Patres
  Dixit. Ad hos urbis summa relata novae.
Hinc sua majores posuisse vocabula Maio
  Tangor, et aetati consuluisse suae.
Et Numitor dixisse potest, Da, Romule, mensem 75
  Hunc senibus! nec avum sustinuisse nepos.
Nec leve praepositi pignus successor honoris
  Junius, a juvenum nomine dictus, adest.
Tum sic, neglectos hedera redimita capillos,
  Prima sui coepit Calliopea chori: 80
Duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn,
  Qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis.
Hinc sata Pleïone cum coelifero Atlante
  Jungitur, ut fama est, Pleïadasque parit.
Quarum Maia suas forma superasse sorores 85
  Traditur, et summo concubuisse Jovi.
Haec enixa jugo cupressiferae Cyllenes,
  Aetherium volucri qui pede carpit iter.
Arcades hunc, Ladonque rapax, et Maenalon ingens
  Rite colunt, Luna credita terra prior. 90
Exsul ab Arcadia Latios Evander in agros
  Venerat, impositos attuleratque deos.
Hic, ubi nunc Roma est orbis caput, arbor et herbae,
  Et paucae pecudes, et casa rara fuit.
Quo postquam ventum, Consistite! praescia mater, 95
  Nam locus imperii rus erit istud, ait.
Et matri et vati paret Nonacrius heros,
  Inque peregrina constitit hospes humo.
Sacraque multa quidem, sed Fauni prima bicornis
  Has docuit gentes, alipedisque dei. 100
Semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis,
  Quum lustrant celebres vellera secta vias.
At tu materno donasti nomine mensem,
  Inventor curvae, furibus apte, fidis.
Nec pietas haec prima tua est: septena putaris, 105
  Pleïadum numerum, fila dedisse lyrae.
Haec quoque desierat; laudata est voce sororum,
  Quid faciam? turbae pars habet omnis idem.
Gratia Pieridum nobis aequaliter adsit,
  Nullaque laudetur plusve minusve mihi. 110
 
 
Ab Jove surgat opus, Prima mihi nocte videnda
  Stella est in cunas officiosa Jovis.
Nascitur Oleniae signum pluviale Capellae:
  Illa dati coelum praemia lactis habet.
Naïs Amalthea, Cretaea nobilis Ida, 115
  Dicitur in silvis occuluisse Jovem.
Huic fuit haedorum mater formosa duorum,
  Inter Dictaeos conspicienda greges,
Cornibus aëriis atque in sua terga recurvis,
  Ubere, quod nutrix posset habere Jovis. 120
Lac dabat illa deo. Sed fregit in arbore cornu:
  Truncaque dimidia parte decor is erat.
Sustulit hoc Nymphe, cinxitque recentibus herbis,
  Et plenum pomis ad Jovis ora tulit.
Ille, ubi res coeli tenuit, solioque paterno 125
  Sedit, et invicto nil Jove majus erat,
Sidera nutricem, nutricis fertile cornu
  Fecit; quod dominae nunc quoque nomen habet.
 
 
Praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae
  Aram constitui, signaque parva deûm. 130
Voverat illa quidem Curius: sed multa vetustas
  Destruit, et saxo longa senecta nocet.
Causa tamen positi fuerat cognominis illis,
  Quod praestant oculis omnia tuta suis.
Stant quoque pro nobis, et praesunt moenibus urbis, 135
  Et sunt praesentes, auxiliumque ferunt.
At canis ante pedes, saxo fabricatus eodem,
  Stabat. Quae standi cum Lare causa fuit?
Servat uterque domum, domino quoque fidus uterque.
  Compita grata deo: compita grata cani. 140
Exagitant et Lar, et turba Diania, fures:
  Pervigilantque Lares, pervigilantque canes.
Bina gemellorum quaerebam signa deorum,
  Viribus annosse facta caduca morae:
Mille Lares, Geniumque ducis, qui tradidit illos, 145
  Urbs habet: et vici numina trina colunt.
Quo feror? Augustus mensis mihi carminis hujus
  Jus dabit. Interea Diva canenda Bona est.
Est moles nativa: loco res nomina fecit.
  Appellant saxum: pars bona mentis ea est. 150
Huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri
  Prima Palatinae regna dedistis aves.
Templa Patres illic, oculos exosa viriles,
  Leniter acclivi constituere jugo.
Dedicat haec veteris Clausorum nominis heres, 155
  Virgineo nullum corpore passa virum.
Livia restituit, ne non imitata maritum
  Esset, et ex omni parte secuta virum.
 
 
Postera quum roseam pulsis Hyperionis astris
  In matutinis lampada tollit equis, 160
Frigidus Argestes summas mulcebit aristas,
  Candidaque a Calabris vela dabuntur aquis.
At simul inducunt obscura crepuscula noctem,
  Pars Hyadum toto de grege nulla latet.
 
 
Ora micant Tauri septem radiantia flammis, 165
  Navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat.
Pars Bacchum nutrisse putat: pars credidit esse
  Tethyos has neptes, Oceanique senis.
Nondum stabat Atlas humeros oneratus Olympo,
  Quum satus est forma conspiciendus Hyas. 170
Hunc stirps Oceani maturis nisibus aethra
  Edidit, et Nymphas: sed prior ortus Hyas.
Dum nova lanugo, pavidos formidine cervos
  Terret: et est illi praeda benigna lepus.
At postquam virtus annis adolevit, in apros 175
  Audet et hirsutas cominus ire feras.
Dumque petit latebras fetae catulosque leaenae,
  Ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae.
Mater Hyan, et Hyan moestae flevere sorores,
  Cervicemque polo suppositurus Atlas. 180
Victus uterque parens tamen est pietate sororum.
  Illa dedit coelum: nomina fecit Hyas.
 
 
Mater, ades, florum, ludis celebranda jocosis:
  Distuleram partes mense priore tuas.
Incipis Aprili: transis in tempora Maii. 185
  Alter te fugiens, quum venit alter, habet.
Quum tua sint cedantque tibi confinia mensum,
  Convenit in laudes ille vel iste tuas.
Circus in hunc exit, clamataque palma theatris:
  Hoc quoque cum Circi munere carmen eat. 190
Ipsa doce, quae sis. Hominum sententia fallax,
  Optima tu proprii nominis auctor eris.
Sic ego. Sic nostris respondit diva rogatis:
  —Dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas—
Chloris eram, quae Flora vocor. Corrupta Latino 195
  Nominis est nostri littera Graeca sono.
Chloris eram Nymphe campi felicis, ubi audis
  Rem fortunatis ante fuisse viris.
Quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae:
  Sed generum matri repperit illa deum. 200
Ver erat: errabam: Zephyrus conspexit. Abibam:
  Insequitur; fugio. Fortior ille fuit.
Et dederat fratri Boreas jus omne rapinae,
  Ausus Erechthea praemia ferre domo.
Vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae: 205
  Inque meo non est ulla querela toro.
Vere fruor semper: semper nitidissimus annus.
  Arbor habet frondes, pabula semper humus.
Est mihi fecundus dotalibus hortus in agris.
  Aura fovet; liquidae fonte rigatur aquae. 210
Hunc meus implevit generoso flore maritus:
  Atque ait, Arbitrium tu, dea, floris habe.
Saepe ego digestos volui numerare colores;
  Nec potui; numero copia major erat.
Roscida quum primum foliis excussa pruina est, 215
  Et variae radiis intepuere comae;
Conveniunt pictis incinctae vestibus Horae,
  Inque leves calathos munera nostra legunt.
Protinus accedunt Charites, nectuntque coronas,
  Sertaque coelestes implicitura comas. 220
Prima per immensas sparsi nova semina gentes.
  Unius tellus ante coloris erat.
Prima Therapnaeo feci de sanguine florem:
  Et manet in folio scripta querela suo.
Tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos: 225
  Infelix, quod non alter et alter eras!
Quid Crocon, aut Attin referam, Cinyraque creatum,
  De quorum per me vulnere surgit honor?
Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes.
  Jupiter hoc ut adhuc nesciat, usque precor. 230
Sancta Jovem Juno, nata sine matre Minerva,
  Officio doluit non eguisse suo.
Ibat, ut Oceano quereretur facta mariti:
  Restitit ad nostras fessa labore fores.
Quam simul adspexi, Quid te, Saturnia, dixi, 235
  Attulit? Exponit, quem petat illa locum.
Addidit et causam. Verbis solabar amicis.
  Non, inquit, verbis cura levanda mea est.
Si pater est factus neglecto conjugis usu
  Jupiter, et solus nomen utrumque tenet; 240
Cur ego desperem fieri sine conjuge mater,
  Et parere intacto, dummodo casta, viro?
Omnia tentabo latis medicamina terris,
  Et freta Tartareos excutiamque sinus.
Vox erat in cursu: vultum dubitantis haebebam. 245
  Nescio quid, Nymphe, posse videris, ait.
Ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:
  Ira Jovis magni causa timoris erat.
Fer, precor, auxilium, dixit; celabitur auctor:
  Et Stygiae numen testificatur aquae. 250
Quod petis, Oleniis, inquam, mihi missus ab arvis
  Flos dabit. Est hortis unicus ille meis.
Qui dabat, Hoc, dixit, sterilem quoque tange juvencam;
  Mater erit. Tetigi; nec mora, mater erat.
Protinus haerentem decerpsi pollice florem. 255
  Tangitur; et tacto concipit illa sinu.
Jamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat,
  Fitque potens voti; Marsque creatus erat;
Qui memor accepti per me natalis, Habeto
  Tu quoque Romulea, dixit, in urbe locum. 260
Forsitan in teneris tantum mea regna coronis
  Esse putes; tangit numen et arva meum.
Si bene floruerint segetes, erit area dives:
  Si bene floruerit vinea, Bacchus erit.
Si bene floruerint oleae, nitidissimus annus, 265
  Pomaque proventum temporis hujus habent.
Flore semel laeso pereunt viciaeque fabaeque,
  Et pereunt lentes, advena Nile, tuae.
Vina quoque in magnis operose condita cellis
  Florent, et nebulae dolia summa tegunt. 270
Mella meum munus. Volucres ego mella daturas
  Ad violam, et cytisos, et thyma cana voco.
Nos quoque idem facimus tunc, quum juvenilibus annis
  Luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.
Talia dicentem tacitus mirabar. At illa, 275
  Jus tibi discendi, si qua requiris, ait.
Dic, dea, ludorum, respondi, quae sit origo.
  Vix bene desieram; rettulit illa mihi.
Cetera luxurise nondum instrumenta vigebant:
  Aut pecus, aut latam dives habebat humum. 280
Hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est.
  Sed jam de vetito quisque parabat opes.
Venerat in morem populi depascere saltus:
  Idque diu licuit, poenaque nulla fuit.
Vindice servabat nullo sua publica vulgus: 285
  Jamque in privato pascere inertis erat.
Plebis ad aediles perducta licentia talis
  Publicios; animus defuit ante viris.
Rem populus recipit: mulctam subiere nocentes.
  Vindicibus laudi publica cura fuit. 290
Mulcta data est ex parte mihi: magnoque favore
  Victores ludos instituere novos.
Parte locant clivum, qui tune erat ardua rupes.
  Utile nunc iter est, Publiciumque vocant.
Annua credideram spectacula facta; negavit: 295
  Addidit et dictis altera verba suis.
Nos quoque tangit honos, festis gaudemus et aris:
  Turbaque coelestes ambitiosa sumus.
Saepe deos aliquis peccando fecit iniquos:
  Et pro delictis hostia blanda fuit. 300
Saepe Jovem vidi, quum jam sua mittere vellet
  Fulmina, ture dato sustinuisse manum.
At si negligimur, magnis injuria poenis
  Solvitur, et justum praeterit ira modum.
Respice Thestiaden; flammis absentibus arsit. 305
  Causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.
Respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat.
  Virgo est, et spretos his tamen ulta focos.
Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,
  Quum consternatis deripereris equis. 310
Longa referre mora est correcta oblivia damnis.
  Me quoque Romani praeteriere Patres.
Quid facerem? per quod fierem manifesta doloris?
  Exigerem nostrae qualia damna notae?
Excidit officium tristi mihi. Nulla tuebar 315
  Rura, nec in pretio fertilis hortus erat.
Lilia deciderant: violas arere videres,
  Filaque punicei languida facta croci.
Saepe mihi Zephyrus, Dotes corrumpere noli
  Ipsa tuas, dixit. Dos mihi vilis erat. 320
Florebant oleae; venti nocuere protervi.
  Florebant segetes; grandine laesa Ceres.
In spe vitis erat: coelum nigrescit ab Austris,
  Et subita frondes decutiuntur aqua.
Nec volui fieri, nec sum crudelis in ira: 325
  Cura repellendi sed mihi nulla fuit.
Convenere Patres, et, si bene floreat annus,
  Numinibus nostris annua festa vovent.
Annuimus voto. Consul cum Consule ludos
  Postumio Laenas persoluere mihi. 330
Quaerere conabar, quare lascivia major
  His foret in ludis, liberiorque jocus:
Sed mihi succurrit, numen non esse severum,
  Aptaque deliciis munera ferre deam.
Tempora sutilibus cinguntur tota coronis, 335
  Et latet injecta splendida mensa rosa.
Ebrius incinctis philyra conviva capillis
  Saltat, et imprudens vertitur arte meri.
Ebrius ad durum formosse limen amicae
  Cantat. Habent unctae mollia serta comae. 340
Nulla coronata peraguntur seria fronte;
  Nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae.
Donec eras mixtus nullis, Acheloë, racemis,
  Gratia sumendae non erat ulla rosae.
Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam, 345
  Ex Ariadnaeo sidere nosse potes.
Scena levis decet hanc: non est, mihi credite, non est
  Illa cothurnatas inter habenda deas.
Turba quidem cur hos celebret meretricia ludos,
  Non ex difficili causa petita subest. 350
Non est de tetricis, nori est de magna professis:
  Vult sua plebeio sacra patere choro:
Et monet setatis specie, dum floreat, uti:
  Contemni spinam, quum cecidere rosae.
Cur tamen, ut dantur vestes Cerealibus albae, 355
  Sic est haec cultu versicolore decens?
An quia maturis albescit messis aristis,
  Et color et species floribus omnis inest?
Annuit; et motis flores cecidere capillis,
  Accidere in mensas ut rosa missa solet. 360
Lumina restabant; quorum me causa latebat,
  Quum sic errores abstulit illa meos:
Vel quia purpureis collucent floribus agri;
  Lumina sunt nostros visa decere dies:
Vel quia nec flos est hebeti, nec flamma, colore; 365
  Atque oculos in se splendor uterque trahit;
Vel quia deliciis nocturna licentia nostris
  Convenit. A vero tertia causa venit.
Est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat,
  Si liceat, dixi. Dixit et illa, Licet. 370
Cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis
  Imbelles capreae, sollicitusque lepus?
Non sibi, respondit, silvas cessisse, sed hortos,
  Arvaque pugnaci non adeunda ferae.
Omnia finierat: tenues secessit in auras. 375
  Mansit odor: posses scire fuisse deam.
Floreat ut toto carmen Nasonis in aevo,
  Sparge, precor, donis pectora nostra tuis.
Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron
  Semivir, et flavi corpore mixtus equi. 380
Pelion Haemoniae mons est obversus in Austros:
  Summa virent pinu: cetera quercus habet.
Phillyrides tenuit. Saxo stant antra vetusto,
  Quae justum memorant incoluisse senem.
Ille manus, olim missuras Hectora leto, 385
  Creditur in lyricis detinuisse modis.
Venerat Alcides exhausta parta laborum,
  Jussaque restabant ultima paene viro.
Stare simul casu Trojae duo fata videres:
  Hinc puer aeacides, hinc Jove natus erat. 390
Excipit hospitio juvenem Philyreïus heros:
  Et causam adventus hic rogat: ille docet.
Perspicit interea clavam spoliumque leonis,
  Virque, ait, his armis, armaque digna viro!
Nec se, quin horrens auderent tangere setis 395
  Vellus, Achilleae continuere manus.
Dumque senex tractat squalentia tela venenis,
  Excidit, et laevo fixa sagitta pede est.
Ingemuit Chiron, traxitque e vulnere ferrum:
  Et gemit Alcides, Haemoniusque puer. 400
Ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas
  Temperat, et varia vulnera mulcet ope.
Virus edax superabat opem, penitusque recepta
  Ossibus et toto corpore pestis erat.
Sanguine Centauri Lernaeae sanguis Echidnae 405
  Mixtus ad auxilium tempora nulla dabat.
Stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles:
  Sic flendus Peleus, si moreretur, erat.
Saepe manus aegras manibus fingebat amicis:
  Morum, quos fecit, praemia doctor habet. 410
Oscula saepe dedit; dixit quoque saepe jacenti:
  Vive, precor; nec me care relinque pater!
Nona dies aderat, quum tu, justissime Chiron,
  Bis septem stellis corpora cinctus eras.
 
 
Hunc Lyra curva sequi cuperet; sed idonea nondum 415
  Est via. Nox aptum tertia tempus erit.
 
 
Scorpios in coelo, quum eras lucescere Nonas
  Dicimus, a media parte notandus erit.
 
 
Hinc ubi protulerit Formosa ter Hesperus ora,
  Ter dederint Phoebo sidera victa locum; 420
Ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri:
  Inferias tacitis Manibus illa dabunt.
Annus erat brevior, nec adhuc pia Februa norant,
  Nec tu dux mensum, Jane biformis, eras.
Jam tamen extincto cineri sua dona ferebant, 425
  Compositique nepos busta piabat avi.
Mensis erat Maius, majorum nomine dictus,
  Qui partem prisci nunc quoque moris habet.
Nox ubi jam media est, somnoque silentia praebet,
  Et canis et varies conticuistis aves; 430
Ille memor veteris ritus timidusque deorum
  Surgit:—habent gemini vincula nulla pedes—
Signaque dat digitis medio cum pollice junctis,
  Occurrat tacito ne levis umbra sibi;
Quumque manus puras fontana perluit unda, 435
  Vertitur, et nigras accipit ante fabas;
Aversusque jacit; sed dum jacit, Haec ego mitto;
  His, inquit, redimo meque meosque fabis.
Hoc novies dicit, nec respicit. Umbra putatur
  Colligere, et nullo terga vidente sequi. 440
Rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera,
  Et rogat, ut tectis exeat umbra suis.
Quum dixit novies, Manes exite paterni!
  Respicit, et pure sacra peracta putat.
Dicta sit unde dies, quae nominis exstet origo, 445
  Me fugit. Ex aliquo est invenienda deo.
Pliade nate, mone, virga venerande potenti:
  Saepe tibi Stygii regia visa Jovis.
Venit adoratus Caducifer. Accipe causam
  Nominis. Ex ipso cognita causa deo est. 450
Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras,
  Et male veloci justa soluta Remo;
Faustulus infelix, et passis Acca capillis
  Spargebant lacrimis ossa perusta suis.
Inde domum redeunt sub prima crepuscula moesti, 455
  Utque erat, in duro procubuere toro.
Umbra cruenta Remi visa est assistere lecto,
  Atque haec exiguo murmure verba loqui:
En ego dimidium vestri parsque altera voti
  Cernite sim qualis! qui modo qualis eram! 460
Qui modo, si volucres habuissem regna jubentes,
  In populo potui maximus esse meo.
Nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago.
  Haec est ex illo forma relicta Remo.
Heu! ubi Mars pater est! si vos modo vera locuti, 465
  Uberaque expositis ille ferina dedit.
Quem lupa servavit, manus hunc temeraria civis
  Perdidit. O quanto mitior illa fuit!
Saeve Celer, crudelem animam per vulnera reddas,
  Utque ego, sub terras sanguinolentus eas! 470
Noluit hoc frater. Pietas sequalis in illo est.
  Quod potuit, lacrimas in mea fata dedit.
Hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate,
  Ut celebrem nostro signet honore diem.
Mandantem amplecti cupiunt, et brachia tendunt: 475
  Lubrica prensantes effugit umbra manus.
Ut secum fugiens somnos abduxit imago,
  Ad regem voces fratris uterque ferunt.
Romulus obsequitur, lucemque Remuria dixit
  Illam, qua positis justa feruntur avis. 480
Aspera mutata est in lenem tempore longo
  Littera, quae toto nomine prima fuit.
Mox etiam Lemures animas dixere silentum;
  Hic verbi sensus, vis ea vocis erat.
Fana tamen veteres illis clausere diebus, 485
  Ut nunc ferali tempore operta vides.
Nec viduae taedis eadem, nec virginis apta
  Tempora. Quae nupsit, non diuturna fuit.
Hac quoque de causa, si te proverbia tangunt,
  Mense malas Maio nubere vulgus ait. 490
Sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa
  Inter se nullo continuata die.
Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres;
  Falsus eris. Signi causa canenda mihi.
Jupiter, et, lato qui regnat in aequore, frater 495
  Carpebant socias, Mercuriusque, vias.
Tempus erat, quo versa jugo referuntur aratra.
  Et pronum saturae lac bibit agnus ovis.
Forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli,
  Hos videt, exiguam stabat ut ante casam. 500
Atque ita, Longa via est nec tempora longa supersunt,
  Dixit, et hospitibus janua nostra patet.
Addidit et vultum verbis, iterumque rogavit.
  Parent promissis, dissimulantque deos.
Tecta senis subeunt, nigro deformia fumo. 505
  Ignis in hesterno stipite parvus erat;
Ipse genu nixus flammas exsuscitat aura,
  Et promit quassas comminuitque faces.
Stant calices. Minor inde fabas, olus alter habebat,
  Et fumant testu pressus uterque suo. 510
Dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra.
  Accipit aequoreus pocula prima deus.
Quae simul exhausit, Da, nunc bibat ordine, dixit,
  Jupitur. Audito palluit ille Jove.
Ut rediit animus, cultorem pauperis agri 515
  Immolat, et magno torret in igne bovem;
Quaeque puer quondam primis diffuderat annis,
  Promit fumoso condita vina cado.
Nec mora: flumineam lino celantibus ulvam,
  Sic quoque non altis, incubuere toris. 520
Nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo.
  Terra rubens crater, pocula fagus erant.
Verba fuere Jovis: Si quid fert impetus, opta:
  Omne feres. Placidi verba fuere senis:
Cara fuit conjux, prima mihi cara juventa 525
  Cognita. Nunc ubi sit, quaeritis: urna tegit.
Huic ego juratus, vobis in verba vocatis,
  Conjugio dixi sola fruere meo.
Et dixi, et servo, sed enim diversa voluntas
  Est mihi: nec conjux, sed pater esse volo. 530
Annuerant omnes: omnes ad terga juvenci
  Constiterant. Pudor est ulteriora loqui.
Tum superinjecta texere madentia terra.
  Jamque decem menses, et puer ortus erat.
Hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona. 535
  Perdidit antiquum littera prima sonum.
Creverat immensum: comitem sibi Delia sumpsit.
  Ille deae custos, ille satelles erat.
Verba movent iras non circumspecta deorum.
  Quam nequeam, dixit, vincere, nulla fera est. 540
Scorpion immisit Tellus. Fuit impetus illi
  Curva gemelliparae spicula ferre deae.
Obstitit Orion. Latona nitentibus astris
  Addidit, et, Meriti praemia, dixit, habe.
 
 
Sed quid et Orion, et cetera sidera mundo 545
  Cedere festinant, noxque coarctat iter?
Quid solito citius liquido jubar aequore tollit
  Candida, Lucifero praeveniente, dies?
Fallor? an arma sonant? Non fallimur: arma sonabant;
  Mars venit, et veniens bellica signa dedit. 550
Ultor ad ipse suos coelo descendit honores,
  Templaque in Augusto conspicienda Foro.
Et deus est ingens, et opus. Debebat in urbe
  Non aliter nati Mars habitare sui.
Digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis: 555
  Hinc fera Gradivum bella movere decet:
Sen quis ab Eoo nos impius orbe lacesset;
  Seu quis ab occiduo sole domandus erit.
Prospicit armipotens operis fastigia summi,
  Et probat invictos summa tenere deos. 560
Prospicit in foribus diversae tela figurae,
  Armaque terrarum milite victa suo.
Hinc videt aenean oneratum pondere caro,
  Et tot Iuleae nobilitatis avos.
Hinc videt Iliaden humeris ducis arma ferentem, 565
  Claraque dispositis acta subesse viris.
Spectat et Augusto praetextum nomine templum;
  Et visum, lecto Caesare, majus opus.
Voverat hoc juvenis tunc, quum pia sustulit arma,
  A tantis Princeps incipiendus erat. 570
Ille manus tendens, hinc stanti milite justo,
  Hinc conjuratis, talia dicta dedit;
Si mihi bellandi pater est, Vestaeque sacerdos
  Auctor, et ulcisci numen utrumque paro:
Mars, ades, et satia scelerato sanguine ferrum: 575
  Stetque favor causa pro meliore tuus.
Templa feres, et me victore vocaberis Ultor.
  Voverat; et fuso laetus ab hoste redit.
Nec satis est meruisse semel cognomina Marti:
  Persequitur Parthi signa retenta manu. 580
Gens fuit et campis, et equis, et tuta sagittis,
  Et circumfusis invia fluminibus.
Addiderant animos Crassorum funera genti,
  Quum periit miles, signaque, duxque simul.
Signa, decus belli, Parthus Romana tenebat, 585
  Romanaeque aquilae signifer hostis erat.
Isque pudor mansisset adhuc, nisi fortibus armis
  Caesaris Ausoniae protegerentur opes.
Ille notas veteres, et longi dedecus aevi
  Sustulit. Agnorunt signa recepta suos. 590
Quid tibi nunc solitas mitti post terga sagittae,
  Quid loca, quid rapidi profuit usus equi?
Parthe, refers aquilas: victos quoque porrigis arcus.
  Pignora jam nostri nulla pudoris habes.
Rite deo templumque datum nomenque bis ulto, 595
  Et meritus votis debita solvit honos.
Sollemnes ludos Circo celebrate, Quirites:
  Non visa est fortem scena decere deum.
Pliadas adspicies omnes, totumque sororum
  Agmen, ubi ante Idus nox erit una super 600
Tum mihi non dubiis auctoribus incipit aestas,
  Et tepidi finem tempora veris habent.
 
 
Idibus ora prior stellantia tollere Taurum
  Indicat: huic signo fabula nota subest.
Praebuit, ut taurus, Tyriae sua terga puellae 605
  Jupiter, et falsa cornua fronte tulit;
Illa jubam dextra, laeva retinebat amictus;
  Et timor ipse novi causa decoris erat.
Aura sinus implet: flavos movet aura capillos.
  Sidoni, sic fueras aspicienda Jovi 610
Saepe puellares subduxit ab aequore plantas,
  Et metuit tactus assilientis aquae:
Saepe deus prudens tergum demittit in undas,
  Haereat ut collo fortius illa suo.
Litoribus tactis stabat sine cornibus ullis 615
  Jupiter, inque deum de bove versus erat.
Taurus init coelum: te, Sidoni, Jupiter implet,
  Parsque tuum terras tertia nomen habet.
Hoc alii signum Phariam dixere juvencam,
  Quae bos ex homine est, ex bove facta dea. 620
 
 
Tum quoque priscorum virgo simulacra virorum
  Mittere roboreo scirpea ponte solet.
Corpora post decies senos qui credidit annos
  Missa neci, sceleris crimine damnat avos.
Fama vetus: tum quum Saturnia terra vocata est, 625
  Talia fatidici dicta fuere dei:
Falcifero libata seni duo corpora, gentes,
  Mittite, quae Tuscis excipiantur aquis.
Donec in haec venit Tirynthius arva, quotannis
  Tristia Leucadio sacra peracta modo; 630
Illum stramineos in aquam misisse Quirites.
  Herculis exemplo corpora falsa jaci.
Pars putat, ut ferrent juvenes suffragia soli,
  Pontibus infirmos praecipitasse senes.
Tibri, doce verum: tua ripa vetustior urbe. 635
  Principium ritus tu bene nosse potes.
Tibris arundiferum medio caput extulit alveo,
  Raucaque dimovit talibus ora sonis:
Haec loca desertas vidi sine moenibus herbas:
  Pascebat sparsos utraque ripa boves. 640
Et quem nunc gentes Tiberin noruntque timentque,
  Tunc etiam pecori despiciendus eram.
Arcadis Evandri nomen tibi saepe refertur:
  Ille meas remis advena torsit aquas.
Venit et Alcides, turba comitatus Achiva. 645
  Albula, si memini, tunc mihi nomen erat.
Excipit hospitio juvenem Pallantius heros:
  Et tandem Caco debita poena venit.
Victor abit, secumque boves, Erytheïda praedam,
  Abstrahit. At comites longius ire negant: 650
Magnaque pars horum desertis venerat Argis.
  Montibus his ponunt spemque Laremque suum.
Saepe tamen patriae dulci tanguntur amore;
  Atque aliquis moriens hoc breve mandat opus:
Mittite me in Tiberin, Tiberinis vectus ut undis 655
  Litus ad Inachium pulvis inanis eam.
Displicet heredi mandati cura sepulcri:
  Mortuus Ausonia conditur hospes humo.
Scirpea pro domino in Tiberin jactatur imago,
  Ut repetat Graias per freta longa domos. 660
Hactenus. Ut vivo subiit rorantia saxo
  Antra, leves cursum sustinuistis aquae.
Clare nepos Atlantis, ades! quem montibus olim
  Edidit Arcadiis Pleïas una Jovi.
Pacis et armorum superis imisque deorum 665
  Arbiter, alato qui pede carpis iter:
Laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra,
  Quo didicit culte lingua favente loqui.
Templa tibi posuere Patres spectantia Circum
  Idibus. Ex illo est haec tibi festa dies. 670
Te, quicumque suas profitentur vendere merces,
  Ture dato, tribuas ut sibi lucra, rogant.
Est aqua Mercurii portae vicina Capenae:
  Si juvat expertis credere, numen habet.
Huc venit incinctus tunicas mercator, et urna 675
  Purus suffita, quam ferat, haurit aquam.
Uda fit hinc laurus: lauro sparguntur ab uda
  Omnia, quae dominos sunt habitura novos.
Spargit et ipse suos lauro rorante capillos,
  Et peragit solita fallere voce preces. 680
Ablue praeteriti perjuria temporis, inquit,
  Ablue praeterita perfida verba die.
Sive ego te feci testem, falsove citavi
  Non audituri numina magna Jovis;
Sive deum prudens alium divamve fefelli, 685
  Abstulerint celeres improba dicta Noti.
Et pereant veniente die perjuria nobis,
  Nec curent superi, si qua locutus ero.
Da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro,
  Et face, ut emptori verba dedisse juvet. 690
Talia Mercurius poscentem ridet ab alto,
  Se memor Ortygias surripuisse boves.
 
 
At mihi pande, precor, tanto meliora petenti,
  In Geminos ex quo tempore Phoebus eat.
Quum totidem de mense dies superesse videbis: 695
  Quot sunt Herculei facta laboris, ait.
Die, ego respondi, causam mihi sideris hujus.
  Causam facundo reddidit ore deus.
Abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem
  Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil. 700
Bella parant, repetuntque suas et frater et Idas,
  Leucippo fieri pactus uterque gener.
His amor, ut repetant, illis, ut reddere nolint,
  Suadet, et ex causa pugnat uterque pari.
Effugere Oebalidae cursu potuere sequentes: 705
  Sed visum celeri vincere turpe fuga.
Liber ab arboribus locus est, apta area pugnae.
  Constiterant illic: nomen Aphidna loco.
Pectora trajectus Lynceo Castor ab ense
  Non exspectato vulnere pressit humum. 710
Ultor adest Pollux, et Lyncea perforat hasta,
  Qua cervix humeros continuata premit.
Ibat in hunc Idas, vixque est Jovis igne repulsus:
  Tela tamen dextrae fulmine rapta negant.
Jamque tibi coelum, Pollux, sublime patebat, 715
  Quum, Mea, dixisti, percipe verba, Pater.
Quod mihi das uni coelum, partire duobus:
  Dimidium toto munere majus erit.
Dixit, et alterna fratrem statione redemit:
  Utile sollicitae sidus uterque rati. 720
 
 
Ad Janum redeat, qui quaerit, Agonia quid sint:
  Quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent.
 
 
Nocte sequente diem canis Erigoneïus exit;
  Est alio signi reddita causa loco.
 
 
Proxima Vulcani lux est, Tubilustria dicunt. 725
  Lustrantur purae, quas facit ille, tubae.
 
 
Quattuor inde notis locus est; quibus ordine lectis
  Vel mos sacrorum, vel Fuga Regis inest.
 
 
Nec te praetereo, populi Fortuna potentis
  Publica, cui templum luce sequente datum. 730
Hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite,
  Grata Jovi fulvae rostra videbis avis.
 
 
Auferet ex oculis veniens Aurora Booten,
  Continuaque die sidus Hyantis erit.
 
NOTES:

1-110. The poet here enters into a long inquiry on the subject of the origin of the name of May. To free the discussion from dryness, and to give it a dramatic air, he introduces the Muses disputing on this subject.—Quaeritis. See iv. 878. He addresses his readers in general, and not Germanicus alone, as elsewhere.