Tasuta

Fasti

Tekst
iOSAndroidWindows Phone
Kuhu peaksime rakenduse lingi saatma?
Ärge sulgege akent, kuni olete sisestanud mobiilseadmesse saadetud koodi
Proovi uuestiLink saadetud

Autoriõiguse omaniku taotlusel ei saa seda raamatut failina alla laadida.

Sellegipoolest saate seda raamatut lugeda meie mobiilirakendusest (isegi ilma internetiühenduseta) ja LitResi veebielehel.

Märgi loetuks
Šrift:Väiksem АаSuurem Aa

LIBER VI

 
Hic mensis habet dubias in nomine causas:
  Quae placeant, positis omnibus, ipse leges.
Facta canam; sed erunt, qui me finxisse loquantur:
  Nullaque mortali numina visa putent.
Est Deus in nobis: agitante calescimus illo. 5
  Impetus hic sacrae semina mentis habet.
Fas mihi praecipue vultus vidisse Deorum:
  Vel quia sum vates; vel quia sacra cano.
Est nemus arboribus densum, secretus ab omni
  Voce locus, si non obstreperetur aquis. 10
Hic ego quaerebam, coepti quae mensis origo
  Esset, et in cura nominis hujus eram.
Ecce deas vidi: non quas praeceptor arandi
  Viderat, Ascraeas quum sequeretur oves;
Nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae 15
  Contulit; ex illis sed tamen una fuit.
Ex illis fuit una, sui germana mariti.
  Haec erat,—agnovi,—quae stat in arce Jovis.
Horrueram tacitoque animum pallore fatebar;
  Quum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus: 20
Namque, ait, O vates, Romani conditor anni,
  Ause per exiguos magna referre modos,
Jus tibi fecisti numen coeleste videndi,
  Quum placuit numeris condere festa tuis.
Ne tamen ignores, vulgique errore traharis, 25
  Junius a nostro nomine nomen habet.
Est aliquid nupsisse Jovi, Jovis esse sororem.
  Fratre magis, dubito, glorier, anne viro.
Si genus adspicitur, Saturnum prima parentem
  Feci; Saturni sors ego prima fui. 30
A patre dicta meo quondam Saturnia Roma est:
  Haec illi a coelo proxima terra fuit.
Si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis,
  Junctaque Tarpeio sunt mea templa Jovi.
An potuit Maio pellex dare nomina mensi, 35
  Hic honor in nobis invidiosus erit?
Cur igitur regina vocor, princepsque dearum?
  Aurea cur dextrae sceptra dedere meae?
An faciant mensem luces, Lucinaque ab illis
  Dicar, et a nullo nomina mense traham? 40
Tum me poeniteat posuisse fideliter iras
  In genus Electrae Dardaniamque domum.
Causa duplex irae. Rapto Ganymede dolebam:
  Forma quoque Idaeo judice victa mea est.
Poeniteat, quod non foveo Carthaginis arces, 45
  Quum mea sint illo currus et arma loco.
Poeniteat Sparten, Argosque, measque Mycenas,
  Et veterem Latio supposuisse Samon.
Adde senem Tatium, Junonicolasque Faliscos,
  Quos ego Romanis succubuisse tuli. 50
Sed neque poeniteat, nec gens mihi carior ulla est.
  Hic colar, hic teneam cum Jove templa meo.
Ipse mihi Mavors, Commendo maenia, dixit,
  Haec tibi: tu pollens urbe nepotis eris.
Dicta fides sequitur. Centum celebramur in aris: 55
  Nec levior quovis est mihi mensis honor.
Nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem
  Roma: suburbani dant mihi munus idem.
Inspice, quos habeat nemoralis Aricia fastos,
  Et populus Laurens, Lanuviumque meum: 60
Est illic mensis Junonius. Inspice Tibur,
  Et Praenestinae moenia sacra deae;
Junonale leges tempus. Nec Romulus illas
  Condidit: at nostri Roma nepotis erat.
Finierat Juno. Respeximus. Herculis uxor 65
  Stabat, et in vultu signa dolentis erant.
Non ego, si toto mater me cedere coelo
  Jusserit, invita matre morabor, ait.
Nunc quoque non luctor de nomine temporis hujus:
  Blandior, et partes paene rogantis ago; 70
Remque mei juris malim tenuisse precando;
  Et faveas causae forsitan ipse meae.
Aurea possedit posito Capitolia templo
  Mater, et ut debet, cum Jove summa tenet.
At decus omne mihi contingit origine mensis. 75
  Unicus est, de quo sollicitamur, honor.
Quid grave, si titulum mensis, Romane dedisti,
  Herculis uxori, posteritasque memor?
Haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni
  Conjugis. Huc captas appulit ille boves, 80
Hic male defensus flammis et dote paterna
  Cacus Aventinam sanguine tinxit humum.
Ad propiora vocor. Populum digessit ab annis
  Romulus, in partes distribuitque duas.
Haec dare consilium, pugnare paratior illa est: 85
  Haec aetas bellum suadet, at illa gerit.
Sic statuit, mensesque nota secrevit eadem.
  Junius est juvenum; qui fuit ante, senum.
Dixit: et in litem studio certaminis issent,
  Atque ira pietas dissimulata foret; 90
Venit Apollinea longas Concordia lauro
  Nexa comas, placidi numen opusque ducis.
Haec ubi narravit Tatium, fortemque Quirinum,
  Binaque cum populis regna coisse suis,
Et Lare communi soceros generosque receptos; 95
  His nomen junctis Junius, inquit, habet.
Dicta triplex causa est. At vos ignoscite, divae:
  Res est arbitrio non dirimenda meo.
Ite pares a me. Perierunt judice formae
  Pergama: plus laedunt, quam juvet una, duae. 100
 
 
Prima dies tibi, Carna, datur. Dea cardinis haec est;
  Numine clausa aperit, claudit aperta suo.
Unde datas habeat vires, obscurior aevo
  Fama; sed e nostro carmine certus eris.
Adjacet antiquus Tiberino lucus Helerni: 105
  Pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.
Inde sata est Nymphe,—Cranen dixere priores,—
  Nequidquam multis saepe petita procis.
Rura sequi jaculisque feras agitare solebat,
  Nodosasque cava tendere valle plagas. 110
Non habuit pharetram: Phoebi tamen esse sororem
  Credebant; nec erat, Phoebe, pudenda tibi.
Huic aliquis juvenum dixisset amantia verba,
  Reddebat tales protinus illa sonos:
Haec loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris. 115
  Si secreta magis ducis in antra, sequor.
Credulus ante subit. Frutices haec nacta resistit,
  Et latet, et nullo est invenienda loco.
Viderat hanc Janus, visseque cupidine captus
  Ad duram verbis mollibus usus erat: 120
Nympha jubet quaeri de more remotius antrum:
  Utque comes sequitur, destituitque ducem.
Stulta! videt Janus, quae post sua terga gerantur;
  Nil agis, en! latebras respicit ille tuas.
Nil agis, en! dixi. Nam te sub rupe latentem 125
  Occupat amplexu; speque potitus ait:
Jus pro concubitu nostro tibi cardinis esto;
  Hoc pretium positae virginitatis habe.
Sic fatus, virgam, qua tristes pellere posset
  A foribus noxas,—haec erat alba—dedit. 130
Sunt avidae volucres; non quae Phineïa mensis
  Guttura fraudabant: sed genus inde trahunt.
Grande caput: stantes oculi: rostra apta rapinae;
  Canities pennis, unguibus hamus inest.
Nocte volant, puerosque petunt nutricis egentes, 135
  Et vitiant cunis corpora rapta suis.
Carpere dicuntur lactentia viscera rostris;
  Et plenum poto sanguine guttur habent.
Est illis strigibus nomen: sed nominis hujus
  Causa, quod horrenda stridere nocte solent. 140
Sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt,
  Neniaque in volucres Marsa figurat anus;
In thalamos venere Procae. Proca natus in illis
  Praeda recens avium quinque diebus erat;
Pectoraque exsorbent avidis infantia linguis. 145
  At puer infelix vagit opemque petit.
Territa voce sui nutrix accurrit alumni,
  Et rigido sectas invenit ungue genas.
Quid faceret? color oris erat, qui frondibus olim
  Esse solet seris, quas nova laesit hiems. 150
Pervenit ad Cranen, et rem docet. Illa, Timorem
  Pone! tuus sospes, dixit, alumnus erit.
Venerat ad cunas: flebant materque paterque:
  Sistite vos lacrimas! ipsa medebor, ait.
Protinus arbutea postes ter in ordine tangit 155
  Fronde: ter arbutea limina fronde notat.
Spargit aquis aditus, et quae medicamen habebant:
  Extaque de porca cruda bimestre tenet.
Atque ita, Noctis aves, extis puerilibus, inquit,
  Parcite! pro parvo victima parva cadit. 160
Cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras.
  Hanc animam vobis pro meliore damus.
Sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit:
  Quique sacris adsunt, respicere illa vetat.
Virgaque Janalis de spina ponitur alba, 165
  Qua lumen thalamis parva fenestra dabat.
Post illud nec aves cunas violasse feruntur,
  Et rediit puero, qui fuit ante, color.
Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis,
  Mixtaque cum calido sit faba farre, rogas. 170
Prisca dea est, aliturque cibis, quibus ante solebat,
  Nec petit adscitas luxuriosa dapes.
Piscis adhuc illi populo sine fraude natabat;
  Ostreaque in conchis tuta fuere suis:
Nec Latium norat, quam praebet Ionia dives, 175
  Nec, quae Pygmaeo sanguine gaudet, avem;
Et praeter pennas nihil in pavone placebat:
  Nec tellus captas miserat ante feras.
Sus erat in pretio: caesa sue festa colebant.
  Terra fabas tantum duraque farra dabat. 180
Quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis
  Ederit, huic laedi viscera posse negant.
Arce quoque in summa Junoni templa Monetae
  Ex voto memorant facta, Camille, tuo.
Ante domus Manli fuerant, qui Gallica quondam 185
  A Capitolino reppulit arma Jove.
Quam bene—Di magni!—pugna cecidisset in illa
  Defensor solii, Jupiter alte, tui!
Vixit, ut occideret damnatus crimine regni.
  Hunc illi titulum longa senecta dabat. 190
Lux eadem Marti festa est; quem prospicit extra
  Appositum Tectae porta Capena viae.
Te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur;
  Quum paene est Corsis obruta classis aquis.
Haec hominum monumenta patent. Si quaeritis astra, 195
  Tunc oritur magni praepes adunca Jovis.
 
 
Postera lux Hyades, Taurinae cornua frontis,
  Evocat: et multa terra madescit aqua.
 
 
Mane ubi bis fuerit, Phoebusque iteraverit ortus,
  Factaque erit posito rore bis uda seges; 200
Hac sacrata die Tusco Bellona duello
  Dicitur: et Latio prospera semper adest.
Appius est auctor: Pyrrho qui pace negata
  Multum animo vidit; lumine captus erat.
Prospicit a templo summum brevis area Circum. 205
  Est ibi non parvae parva columna notae.
Hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti,
  In regem et gentes quum placet arma capi.
 
 
Altera pars Circi custode sub Hercule tuta est:
  Quod deus Euboico carmine munus habet. 210
Muneris est tempus, qui Nonas Lucifer ante est.
  Si titulos quaeris, Sulla probavit opus.
 
 
Quaerebam, Nonas Sanco Fidione referrem,
  An tibi, Semo pater: quum mihi Sancus ait:
Cuicumque ex illis dederis, ego munus habebo. 215
  Nomina trina fero: sic voluere Cures.
Hunc igitur veteres donarunt aede Sabini:
  Inque Quirinali constituere jugo.
 
 
Est mihi, sitque, precor, nostris diuturnior annis,
  Filia, qua felix sospite semper ero. 220
Hanc ego quum vellem genero dare, tempora taedis
  Apta requirebam, quaeque cavenda forent.
Tum mihi post sacras monstratur Junius Idus
  Utilis et nuptis, utilis esse viris;
Primaque pars hujus thalamis aliena reperta est, 225
  Nam mihi, sic conjux sancta Dialis ait:
Donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta
  Detulerit flavis in mare Tibris aquis,
Non mihi detonsos crines depectere buxo,
  Non ungues ferro subsecuisse licet: 230
Non tetigisse virum; quamvis Jovis ille sacerdos,
  Quamvis perpetua sit mihi lege datus.
Tu quoque ne propera: melius tua filia nubet,
  Ignea quum pura Vesta nitebit humo.
 
 
Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe 235
  Fertur: et a tergo non habet Ursa metum.
Tunc ego me memini Ludos in gramine Campi
  Adspicere, et didici, lubrice Tibri, tuos.
Festa dies illis, qui lina madentia ducunt,
  Quique tegunt parvis aera recurva cibis. 240
 
 
Mens quoque numen habet. Menti delubra videmus
  Vota metu belli, perfide Poene, tui.
Poene, rebellaras: et leto Consulis omnes
  Attoniti Mauras pertimuere manus.
Spem metus expulerat, quum Menti vota Senatus 245
  Suscipit; et melior protinus illa venit.
Adspicit instantes mediis sex lucibus Idus
  Illa dies, qua sunt vota soluta deae.
 
 
Vesta, fave! tibi nunc operata resolvimus ora,
  Ad tua si nobis sacra venire licet. 250
In prece totus eram; coelestia numina sensi,
  Laetaque purpurea luce refulsit humus.
Non equidem vidi—valeant mendacia vatum—
  Te, dea; nec fueras adspicienda viro.
Sed quae nescieram, quorumque errore tenebar, 255
  Cognita sunt nullo praecipiente mihi.
Dena quater memorant habuisse Palilia Romam,
  Quum flammae custos aede recepta sua est.
Regis opus placidi, quo non metuentius ullum
  Numinis ingenium terra Sabina tulit. 260
Quae nunc aere vides, stipula tunc tecta videres,
  Et paries lento vimine textus erat.
Hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae,
  Tunc erat intonsi regia magna Numae.
Forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse 265
  Dicitur: et formae causa probanda subest.
Vesta eadem est, et Terra: subest vigil ignis utrique,
  Significant sedem terra focusque suam.
Terra pilae similis, nullo fulcimine nixa,
  Aëre subjecto tam grave pendet onus. 270
[Ipsa volubilitas libratum sustinet orbem:
  Quique premat partes, angulus omnis abest.
Quumque sit in media rerum regione locata,
  Et tangat nullum plusve minusve latus;
Ni convexa foret, parti vicinior esset, 275
  Nec medium terram mundus haberet onus.]
Arce Syracosia suspensus in aëre clauso
  Stat globus, immensi parva figura poli;
Et quantum a summis, tantum secessit ab imis
  Terra. Quod ut fiat, forma rotunda facit. 280
Par facies templi: nullus procurrit in illo
  Angulus. A pluvio vindicat imbre tholus.
Cur sit virgineis, quaeris, dea culta ministris.
  Inveniam causas hac quoque parte suas.
Ex Ope Junonem memorant Cereremque creatas 285
  Semine Saturni: tertia Vesta fuit.
Utraqe nupserunt: ambae peperisse feruntur:
  De tribus impatiens restitit una viri.
Quid mirum, virgo si virgine laeta ministra
  Admittet castas in sua sacra manus? 290
Nec tu aliud Vestam, quam vivam intellige flammam;
  Nataque de flamma corpora nulla vides.
Jure igitur virgo est, quae semina nulla remittit,
  Nec capit: et comites virginitatis habet.
Esse diu stultus Vestae simulacra putavi: 295
  Mox didici curvo nulla subesse tholo.
Ignis inexstinctus templo celatur in illo;
  Effigiem nullam Vesta, nec ignis, habent.
Stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur;
  Causaque par Graii nominis esse potest. 300
At focus a flammis, et quod fovet omnia, dictus:
  Qui tamen in primis aedibus ante fuit.
Hinc quoque vestibulum dici reor: inde precando
  Affamur Vestam, Quae loca prima tenes.
Ante focos olim longis considere scamnis 305
  Mos erat, et mensae credere adesse deos.
Nunc quoque, quum fiunt antiquae sacra Vacunae,
  Ante Vacunales stantque sedentque focos.
Venit in hos annos aliquid de more vetusto:
  Fert missos Vestae pura patella cibos. 310
Ecce, coronatis panis dependet asellis,
  Et velant scabras florea serta molas.
Sola prius furnis torrebant farra coloni;
  Et Fornacali sunt sua sacra deae.
Suppositum cineri panem focus ipse parabat, 315
  Strataque erat tepido tegula quassa solo.
Inde focum servat pistor, dominamque focorum,
  Et quea pumiceas versat asella molas.
Praeteream, referamne tuum, rubicunde Priape,
  Dedecus? est multi fabula parva joci. 320
Turrigera frontem Cybele redimita corona
  Convocat aeternos ad sua festa deos.
Convocat et Satyros, et, rustica numina, Nymphas.
  Silenus, quamvis nemo vocarat, adest.
Nec licet, et longum est epulas narrare deorum: 325
  In multo nox est pervigilata mero.
Hi temere errabant in opacae vallibus Idae:
  Pars jacet, et molli gramine membra levat.
Hi ludunt, hos somnus habet; pars brachia nectit,
  Et viridem celeri ter pede pulsat humum. 330
Vesta jacet, placidamque capit secura quietem,
  Sicut erat positum cespite fulta caput.
At ruber hortorum custos Nymphasque deasque
  Captat, et errantes fertque refertque pedes.
Adspicit et Vestam; dubium, Nymphamne putarit, 335
  An scierit Vestam: scisse sed ipse negat.
Spem capit obscenam, furtimque accedere tentat,
  Et fert suspensos, corde micante, gradus.
Forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum
  Liquerat ad ripas lene sonantis aquae. 340
Ibat, ut inciperet, longi deus Hellesponti,
  Intempestivo quum rudit ille sono.
Territa voce gravi surgit dea. Convolat omnis
  Turba; per infestas effugit ille manus.
[Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo: 345
  Apta asini flammis indicis exta damus.]
Quem tu, diva memor, de pane monilibus ornas.
  Cessat opus: vacuae conticuere molae.
Nomine, quam pretio celebratior, arce Tonantis,
  Dicam, Pistoris quid velit ara Jovis. 350
Cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis:
  Fecerat obsidio jam diuturna famem.
Jupiter, ad solium Superis regale vocatis,
  Incipe, ait Marti. Protinus ille refert:
Scilicet, ignotum est, quae sit fortuna meorum; 355
  Et dolor hic animi voce querentis eget?
Si tamen, ut referam breviter mala juncta pudori,
  Exigis: Alpino Roma sub hoste jacet.
Haec est, cui fuerat promissa potentia rerum,
  Jupiter? hanc terris impositurus eras? 360
Jamque suburbanos Etruscaque contudit arma.
  Spes erat in cursu; nunc Lare pulsa suo est.
Vidimus ornatos serata per atria picta
  Veste triumphales occubuisse senes;
Vidimus Iliacae transferri pignora Vestae 365
  Sede. Putant aliquos scilicet esse deos.
At si respicerent, qua vos habitatis in arce,
  Totque domos vestras obsidione premi:
Nil opis in cura scirent superesse deorum,
  Et data sollicita tura perire manu. 370
Atque utinam pugnae pateat locus! arma capessant;
  Et, si non poterunt exsuperare, cadant.
Nunc inopes victus, ignavaque fata timentes,
  Monte suo clauses barbara turba premit.
Tum Venus, et lituo pulcher trabeaque Quirinus, 375
  Vestaque pro Latio multa locuta suo.
Publica, respondit, cura est pro moenibus istis,
  Jupiter, et poenas Gallia victa dabit.
Tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur,
  Effice, nec sedes desere Vesta, tuas. 380
Quodcumque est Cereris solidae cava machina frangat,
  Mollitamque manu duret in igne focus.
Jusserat: et fratris virgo Saturnia jussis
  Annuit: et mediae tempora noctis erant.
Jam ducibus somnum dederat labor. Increpat illos 385
  Jupiter, et sacro, quid velit, ore docet:
Surgite, et in medios de summis arcibus hostes
  Mittite, quam minime tradere vultis, opem.
Somnus abit, quaeruntque novis ambagibus acti,
  Tradere quam nolint et jubeantur, opem. 390
Ecce, Ceres visa est. Jaciunt Cerealia dona.
  Jacta super galeas scutaque longa sonant.
Posse fame vinci spes excidit. Hoste repulso
  Candida Pistori ponitur ara Jovi.—
Forte revertebar festis Vestalibus illac, 395
  Qua Nova Romano nunc via juncta Foro est.
Huc pede matronam vidi descendere nudo:
  Obstupui, tacitus sustinuique gradum.
Sensit anus vicina loci, jussumque sedere
  Alloquitur, quatiens voce tremente caput. 400
Hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes:
  Amno redundatis fossa madebat aquis.
Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras,
  Nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit.
Qua Velabra solent in Circum ducere pompas, 405
  Nil praeter salices crassaque canna fuit.
Saepe suburbanas rediens conviva per undas
  Cantat, et ad nautas ebria verba jacit.
Nondum conveniens diversis iste figuris
  Nomen ab averso ceperat amne deus. 410
Hic quoque lucus erat juncis et arundine densus,
  Et pede velato non adeunda palus.
Stagna recesserunt, et aquas sua ripa coërcet:
  Siccaque nunc tellus. Mos tamen ille manet.
Reddiderat causam; Valeas, anus optima! dixi: 415
  Quod superest aevi, molle sit omne, tui!
Cetera jam pridem didici puerilibus annis;
  Non tamen idcirco praetereunda mihi.
Moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus:
  Ilus adhuc Asiae dives habebat opes. 420
Creditur armiferae signum coeleste Minervae
  Urbis in Iliacae desiluisse juga.
Cura videre fuit: vidi templumque locumque.
  Hoc superest illi: Pallada Roma tenet.
Consulitur Smintheus: lucoque obscurus opaco 425
  Hos non mentito reddidit ore sonos:
Aetheriam servate deam: servabitis urbem:
  Imperium secum transferet illa loci.
Servat et inclusam summa tenet Ilus in arce:
  Curaque ad heredem Laomedonta venit. 430
Sub Priamo servata parum. Sic ipsa volebat,
  Ex quo judicio forma revicta sua est.
Seu genus Adrasti, seu furtis aptus Ulixes,
  Seu pius aeneas eripuisse datur;
Auctor in incerto. Res est Romana: tuetur 435
  Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt.
Heu quantum timuere Patres, quo tempore Vesta
  Arsit, et est tectis obruta paene suis!
Flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes,
  Mixtaque erat flamniae flammae profana piae. 440
Attonitae flebant, demisso crine, ministra:
  Abstulerat vires corporis ipse timor.
Provolat in medium, et magna, Succurrite! voce,
  Non est auxilium flere, Metellus ait.
Pignora virgineis fatalia tollite palmis! 445
  Non ea sunt voto, sed rapienda manu.
Me miserum! dubitatis? ait—Dubitare videbat,
  Et pavidas posito procubuisse genu.—
Haurit aquas, tollensque manus, Ignoscite, dixit,
  Sacra! vir intrabo non adeunda viro. 450
Si scelus est, in me commissi poena redundet;
  Sit capitis damno Roma soluta mei.
Dixit et irrupit. Factum dea rapta probavit,
  Pontificisque sui munere tuta fuit.
Nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae: 455
  Ignis in Iliacis nunc erit, estque, focis;
Nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos
  Hoc duce, nec viva defodietur humo.
Sic incesta perit: quia, quam violavit, in illam
  Conditur: et Tellus Vestaque numen idem est. 460
Tum sibi Callaïco Brutus cognomen ab hoste
  Fecit, et Hispanam sanguine tinxit humum.
Scilicit, interdum miscentur tristia laetis,
  Ne populum toto pectore festa juvent.
Crassus ad Euphraten aquilas, natumque, suosque 465
  Perdidit, et leto est ultimus ipse datus.
Parthe, quid exsultas? dixit dea. Signa remittes:
  Quique necem Crassi vindicet, ultor erit.
At simul auritis violae demuntur asellis,
  Et Cereris fruges aspera saxa terunt; 470
Navita puppe sedens, Delphina videbimus, inquit,
  Humida quum pulso nox erit orta die.
 
 
Jam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui,
  Et vigil Eois Lucifer exit aquis.
Ite, bonae matres,—vestrum Matralia festum— 475
  Flavaque Thebanae reddite liba deae.
Pontibus et magno juncta est celeberrima Circo
  Area, quae posito de bove nomen habet.
Hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti
  Sceptriferas Servi templa dedisse manus. 480
Quae dea sit: quare famulas a limine templi
  Arceat,—arcet enim—libaque tosta petat;
Bacche, racemiferos hedera redimite capillos,
  Si domus illa tua est, dirige vatis opus.
Arserat obsequio Semele Jovis: accipit Ino 485
  Te, puer, et summa sedula nutrit ope.
Intumuit Juno, raptum quod pellice natum
  Educet. At sanguis ille sororis erat.
Hinc agitur furiis Athamas, et imagine falsa:
  Tuque cadis patria, parve Learche, manu. 490
Maesta Learcheas mater tumulaverat umbras,
  Et dederat miseris omnia justa rogis:
Haec quoque, funestos ut erat laniata capillos,
  Prosilit, et cunis te, Melicerta, rapit.
Est spatio contracta brevi, freta bina repellit, 495
  Unaque pulsatur terra duabus aquis.
Huc venit insanis natum complexa lacertis,
  Et secum e celso mittit in alta jugo.
Excipit illaesos Panope centumque sorores,
  Et placido lapsu per sua regna ferunt. 500
Nondum Lencotheë, nondum puer ille Palaemon
  Vorticibus densis Tibridis ora tenent.
Lucus erat: dubium Semelae Stimulaene vocetur;
  Maenadas Ausonias incoluisse ferunt.
Quaerit ab his Ino, quae gens foret. Arcadas esse 505
  Audit, et Evandrum sceptra tenere loci.
Dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas
  Instimulat fictis insidiosa sonis:
O nimium faciles! O toto pectore captae!
  Non venit haec nostris hospes amica choris. 510
Fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum;
  Quo possit poenas pendere, pignus habet.
Vix bene desierat; complent ululatibus auras
  Thyades effusis per sua colla comis:
Iniiciuntque manus, puerumque revellere pugnant. 515
  Quos ignorat adhuc, invocat illa deos:
Dique, virique loci, miserae succurrite matri.
  Clamor Aventini saxa propinqua ferit.
Appulerat ripae vaccas Oetaeus Iberas:
  Audit, et ad vocem concitus urget iter. 520
Herculis adventu, quae vim modo ferre parabant,
  Turpia femineae terga dedere fugae.
Quid petis hinc,—cognorat enim—matertera Bacchi?
  An numen, quod me, te quoque vexat, ait?
Illa docet partim, partim praesentia nati 525
  Continet, et Furiis in scelus isse pudet.
Rumor—ut est velox—agitatis pervolat alis:
  Estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.
Hospita Carmentis fidos intrasse penates
  Diceris, et longam deposuisse famem. 530
Liba sua properata manu Tegeaea sacerdos
  Traditur in subito cocta dedisse foco.
Nunc quoque liba juvant festis Matralibus illam;
  Rustica sedulitas gratior arte fuit.
Nunc, ait, O vates, venientia fata resigna, 535
  Qua licet: hospitiis hoc, precor, adde meis.
Parva mora est: coelum vates ac numina sumit,
  Fitque sui toto pectore plena dei.
Vix illam subito posses cognoscere; tanto
  Sanctior, et tanto, quam modo, major erat. 540
Laeta canam; gaude, defuncta laboribus, Ino!
  Dixit, et huic populo prospera semper ades!
Numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit.
  In nostris aliud sumite nomen aquis.
Leucotheë Graiis, Matuta vocabere nostris; 545
  In portus nato jus erit omne tuo.
Quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet.
  Ite, precor, nostris aequus uterque locis!
Annuerant: promissa fides: posuere labores;
  Nomina mutarunt: hic deus, illa dea est. 550
Cur vetet ancillas accedere, quaeritis. Odit,
  Principiumque odii, si sinat ipsa, canam.
Una ministrarum solita est, Cadmeï, tuarum
  Saepe sub amplexus coujugis ire tui.
Improbus hanc Athamas furtim dilexit: ab illa 555
  Comperit agricolis semina tosta dari.
Ipsa quidem fecisse negat, sed fama recepit.
  Hoc est, cur odio sit tibi serva manus.
Non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:
  Ipsa parum felix visa fuisse parens. 560
Alterius prolem melius mandabitis illi;
  Utilior Baccho quam fuit ipsa suis.
Hanc tibi, Quo properas, memorant dixisso, Rutili?
  Luce mea Marso Consul ab hoste cades.
Exitus accessit verbis: flumenque Toleni 565
  Purpureum mixtis sanguine fluxit aquis.
Proximus annus erat: Pallantide caesus eadem
  Didius hostiles ingeminavit opes.
Lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque, locusque.
  Sed superinjectis quis latet aede togis? 570
Servius est: hoc constat enim. Sed causa latendi
  Discrepat, et dubium me quoque mentis habet.
Dum dea furtivos timide profitetur amores,
  Coelestemque homini concubuisse pudet;
—Arsit enim magna correpta cupidine regis, 575
  Caecaque in hoc uno non fuit illa viro—
Nocte domum parva solita est intrare fenestra:
  Unde Fenestellae nomina porta tenet.
Nunc pudet, et vultus velamine celat amatos,
  Oraque sunt multa regia tecta toga. 580
An magis est verum, post Tulli funera plebem
  Confusam placidi morte fuisse ducis?
Nec modus ullus erat: crescebat imagine luctus,
  Donec eam positis occuluere togis.
Tertia causa mihi spatio majore canenda est: 585
  Nos tamen adductos intus agemus equos.
Tullia, conjugio sceleris mercede peracto,
  His solita est dictis exstimulare virum:
Quid juvat esse pares, te nostrae caede sororis,
  Meque tui fratris, si pia vita placet? 590
Vivere debuerant et vir meus, et tua conjux,
  Si nullum ausuri majus eramus opus.
Et caput et regnum facio dotale parentis.
  Si vir es, i, dictas exige dotis opes!
Regia res scelus est. Socero cape regna necato, 595
  Et nostras patrio sanguine tinge manus.
Talibus instinctus solio privatus in alto
  Sederat: attonitum vulgus ad arma ruit.
Hinc cruor, hinc caedes: infirmaque vincitur aetas.
  Sceptra gener socero rapta Superbus habet. 600
Ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus
  Concidit in dura sanguinolentus humo.
Filia carpento patrios initura Penates
  Ibat per medias alta feroxque vias.
Corpus ut adspexit, lacrimis auriga profusis 605
  Restitit. Hunc tali corripit illa sono:
Vadis? an exspectas pretium pietatis amarum?
  Duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas!
Certa fides facti, dictus Sceleratus ab illa
  Vicus, et aeterna res ea pressa nota. 610
Post tamen hoc ausa est templum, monumenta parentis,
  Tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar.
Signum erat in solio residens sub imagine Tulli:
  Dicitur hoc oculis opposuisse manum.
Et vox audita est, Vultus abscondite nostros, 615
  Ne natae videant ora nefanda meae.
Veste data tegitur: vetat hanc Fortuna moveri:
  Et sic e templo est ipsa locuta suo:
Ore revelato qua primum luce patebit
  Servius haec positi prima pudoris erit. 620
Parcite, matronae, vetitas attingere vestes:
  Sollemni satis est voce movere preces:
Sitque caput semper Romano tectus amictu,
  Qui rex in nostra septimus urbe fuit.
Arserat hoc templum: signo tamen ille pepercit 625
  Ignis: opem nato Mulciber ipse tulit.
Namque pater Tulli Vulcanus, Ocresia mater,
  Praesignis facie, Corniculana fuit.
Hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis,
  Jussit in ornatum fundere vina focum. 630
Hic inter cineres obsceni forma virilis
  Aut fuit, aut visa est: sed fuit illa magis.
Jussa loco captiva fovet, Conceptus ab illa
  Servius a coelo semina gentis habet.
Signa dedit genitor, tum quum caput igne corusco 635
  Contigit, inque coma flammeus arsit apex.
 
 
Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede
  Livia, quam caro praestitit illa viro.
Disce tamen, veniens aetas, ubi Livia nunc est
  Porticus, immensae tecta fuisse domus. 640
Urbis opus domus una fuit: spatimque tenebat,
  Quo brevius muris oppida multa tenent.
Haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,
  Sed quia luxuria visa nocere sua.
Sustinuit tantas operum subvertere moles 645
 
 
  Totque suas heres perdere Caesar opes.
Sic agitur censura, et sic exempla parantur;
  Quum vindex, alios quod monet, ipse facit.
 
 
Nulla nota est veniente die, quam dicere possim.
  Idibus Invicto sunt data templa Jovi. 650
Et jam Quinquatrus jubeor narrare minores.
  Nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.
Cur vagus incedit tota tibicen in urbe?
  Quid sibi personae, quid stola longa, volant?
Sic ego. Sic posita Tritonia cuspide dixit: 655
  —Possem utinam doctae verba referre deae!—
Temporibus veterum tibicinis usus avorum
  Magnus et in magno semper honore fuit.
Cantabat fanis, cantabat tibia ludis:
  Cantabat maestis tibia funeribus. 660
Dulcis erat mercede labor: tempusque secutum,
  Quod subito Graiae frangeret artis opus.
Adde quod aedilis, pompam qui funeris irent,
  Artifices solos jusserat esse decem.
Exilio mutant urbem, Tiburque recedunt: 665
  —Exilium quodam tempore Tibur erat.—
Quaeritur in scena cava tibia, quaeritur aris,
  Ducit supremos nenia nulla toros.
Servierat quidam, quantolibet ordine dignus,
  Tiburo, sed longo tempore liber erat. 670
Rure dapes parat ille suo, turbamque canoram
  Convocat. Ad festas convenit illa dapes.
Nox erat, et vinis oculique animique natabant,
  Quum praecomposito nuntius ore venit:
Atque ita, Quid cessas convivia solvere? dixit: 675
  Auctor vindictae jam venit, ecce, tuae!
Nec mora; convivae valido titubantia vino
  Membra movent: dubii stantque labantque pedes.
At dominus, Discedite, ait; plaustroque morantes
  Sustulit. In plaustro sirpea lata fuit. 680
Alliciunt somnos tempus, motusque, merumque,
  Potaque se Tibur turba redire putat.
Jamque per Esquilias Romanam intraverat urbem;
  Et mane in medio plaustra fuere foro.
Plautius, ut posset specie numeroque Senatum 685
  Fallere, personis imperat ora tegi.
Admiscetque alios, et, ut hunc tibicina coetum
  Augeat, in longis vestibus ire jubet.
Sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur
  Contra collegae jussa redisse sui. 690
Res placuit: cultuque novo licet Idibus uti,
  Et canere ad veteres verba jocosa modos.
Haec ubi perdocuit, Superest mihi discere, dixi,
  Cur sit Quinquatrus illa vocata dies.
Martius, inquit, agit tali mea nomine festa, 695
  Estque sub inventis haec quoque turba meis.
Prima terebrato per rara foramina buxo,
  Ut daret, effeci, tibia longa sonos.
Vox placuit: liquidis faciem referentibus undis
  Vidi virgineas intumuisse genas. 700
Ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia! dixi.
  Excipit abjectam cespite ripa suo.
Inventam Satyrus primum miratur, et usum
  Nescit; at inflatam sentit habere sonum;
Et modo dimittit digitis, modo concipit auras. 705
  Jamque inter Nymphas arte superbus erat:
Provocat et Phoebum; Phoebo superante pependit:
  Caesa recesserunt a cute membra sua.
Sum tamen inventrix auctorque ego carminis hujus.
  Hoc est, cur nostros ars colat ista dies. 710
Tertia lux veniet, qua tu, Dodoni Thyene,
  Stabis Agenorei fronte videnda bovis.
Haec est illa dies, qua tu purgamina Vestae,
  Tibri, per Etruscas in mare mittis aquas.
 
 
Si qua fides ventis, Zephyro date carbasa, nautae: 715
  Cras veniet vestris ille secundus aquis.
 
 
At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis,
  Et cinget geminos stella serena polos;
Tollet humo validos proles Hyriea lacertos.
  Continua Delphin nocte videndus erit. 720
Scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos
  Viderat in campis, Algida terra, tuis.
Unde suburban o clarus, Tuberte, triumpho
  Vectus es in niveis, Postume, victor equis.
 
 
Jam sex et totidem luces de mense supersunt: 725
  Huic unum numero tu tamen adde diem;
Sol abit e Geminis, et Cancri signa rubescunt:
  Coepit Aventina Pallas in arce coli.
 
 
Jam tua, Laomedon, oritur nurus, ortaque noctem
  Pellit, et e pratis uda pruina fugit; 730
Reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur,
  Tum, quum Romanis, Pyrrhe, timendus eras.
 
 
Hanc quoque quuin patriis Galatea receperit undis,
  Plenaque securae terra quietis erit;
Surgit humo juvenis, telis afflatus avitis; 735
  Et gemino nexas porrigit angue manus.
Notus amor Phaedrae, nota est injuria Thesei:
  Devovit natum credulus ille suum.
Non impune plus juvenis Troezena petebat:
  Dividit obstantes pectore taurus aquas. 740
Solliciti terrentur equi, frustraque retenti
  Per scopulos dominum duraque saxa trahunt.
Exciderat curru, lorisque morantibus artus
  Hippolytus lacero corpore raptus erat:
Reddideratque animam, multum indignante Diana. 745
  Nulla, Coronides, causa doloris, ait,
Namque pio juveni vitam sine vulnere reddam;
  Et cedent arti tristia fata meae.
Gramina continuo loculis depromit eburnis:
  Profuerant Glauci Manibus illa prius: 750
Tunc, quum observatas augur descendit in herbas,
  Usus et auxilio est anguis ab angue dato.
Pectora ter tetigit, ter verba salubria dixit:
  Depositum terra sustulit ille caput.
Lucus eum, nemorisque sui Dictynna recessu 755
  Celat: Aricino Virbius ille lacu.
At Clymenus Clothoque dolent, haec, fila reneri,
  Hic, fieri regni jura minora sui.
Jupiter exemplum veritus direxit in ilium
  Fulmina, qui nimiae moverat artis opem. 760
Phoebe, querebaris. Deus est; placare parenti;
  Propter te, fieri quod vetat, ipse facit.
 
 
Non ego te, quamvis properabis vincere Caesar,
  Si vetet auspicium, signa movere velim.
Sint tibi Flaminius Thrasimenaque litora testes, 765
  Per volucres aequos multa monere deos.
Tempora si veteris quaeris temeraria damni,
  Quartus ab extremo mense bis ille dies.
 
 
Postera lux melior. Superat Masinissa Syphacem;
  Et cecidit telis Hasdrubal ipse suis. 770
 
 
Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis,
  Et fugiunt, freno non remorante, dies.
Quam cito venerunt Fortunae Fortis honores!
  Post septem luces Junius actus erit.
Ite, deam laeti Fortem celebrate. Quirites: 775
  In Tiberis ripa munera regis habet.
 
 
Pars pede, pars etiam celeri decurrite cymba;
  Nec pudeat potos inde redire domum.
Ferte coronatae juvenum convivia lintres,
  Multaque per medias vina bibantur aquas. 780
Plebs colit hanc, quia, qui posuit, de plebe fuisse
  Fertur, et ex humili sceptra tulisse loco.
Convenit et servis, serva quia Tullius ortus
  Constituit dubiae templa propinqua deae.
 
 
Ecce suburbana rediens male sobrius aede 785
  Ad stellas aliquis talia verba jacit:
Zona latet tua nunc, et eras fortasse latebit.
  Dehinc erit, Orion, adspicienda mihi.
At si non esset potus, dixisset eadem
  Venturum tempus solstitiale die. 790
Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt,
  Hic, ubi fit docta multa corona manu.
Tempus idem Stator aedis habet, quara Romulus olim
  Ante Palatini condidit ora jugi.
 
 
Tot restant de mense dies, quot nomina Parcis, 795
  Quum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae.
 
 
Tempus Iuleis cras est natale Kalendis:
  Pierides, coeptis addite summa meis.
Dicite, Pierides, quis vos adjunxerit isti,
  Cui dedit invitas victa noverca manus. 800
Sic ego. Sic Clio, Clari monumenta Philippi
  Adspicis, unde trahit Marcia casta genus;
Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco,
  In qua par facies nobilitate sua.
Par animo quoque forma suo respondet in illa; 805
  Et genus, et facies ingeniumque simul.
Nec, quod laudamus formam, tam turpe putaris;
  Laudamus magnas hac quoque parte deas.
Nupta fuit quondam matertera Caesaris illi.
  O decus, o sacra femina digna domo! 810
Sic cecinit Clio: doctae assensere sorores.
  Annuit Alcides, increpuitque lyram.
 
NOTES:

1-100. The poet, as he had done in the preceding months, commences June, by a discussion of its name. The gods, as usual, appear on the scene, and, as there were three etymons of the name of the month, three deities are introduced.